[272] EPISTOLA LXXII.

Nobilissimo Doctissimoque Viro

D. THEODORO CANTERO,

Consuli Ultrajectensi, Domino & Amico plurimum colendo,

FRANC. NANSIUS

Ultrajectum.

S.D.

Mitto ad te, Vir Cl. quem petivisti BECICHEMI librum, quem non miror tibi nunquam esse visum: quippe cum sit rarissimus, ut pote abhinc annos prope centum excusus. Eo uti poteris quamdiu voles. Voles autem, sat scio, tam diu, quoad totum diligenter (ut soles omnia) evolveris & perlegeris. Gaudeo te recte valere, & totum esse in studiis animo omnino libero ac tranquillo. Quod mihi (pro dolor) non licet. Sed ferendum est (ajunt) aequo animo, quod mutari non potest. Doleo tamen, me, hac senili aetate & valetudine imbecilla, ita debere jactari & cum fortuna veluti luctari. Ego (ut ingenue fatear) nihil nunc serii prae manibus habeo. Mea sunt hic adhuc omnia indigesta & confusa: adeo ut plus saepe temporis ac laboris impendam libris meis quaerendis quam perlustrandis, si quid in iis quaerendum sit. Quod si libere & secure studia haec humaniora mihi tractare liceret, aliquid adhuc (ut spero) in lucem proferrem, quod rem litterariam promovere fortasse posset. Sed id optare magis quam consequi licet. Id unum me consolatur, quod videam mihi ex hac misera & tumultuosa vita esse brevi migrandum. Quod ut feliciter & beate fiat, DEUM Omnipotentem quotidie precor. Bene Vale, Vir Maxime & animo meo longe charissime. Raptissime, Dordraci, XXVIII. Octobr. MDXCI. Stilo veteri; quo die tuas accepi. De D. LIPSIO nihil prorsus audivi ex quo huc veni. Ex D. RAPHELENGIO Professore & Typographo poteris (opinor) certi aliquid de eo intelligere. Resalutat te amantissime D. Doct. BASTINGIUS. Iterum Vale. Et NANSIUM tibi perpetuo addictissimum redamare perge.